Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 105
Unproofread scanNot analysed yet
420 Ubicumque residet, tuberculum enascitur, ubi sine loci commutatione in spiram contortus continuo acquiescit, quod tamen non videtur obstare, quominus sui propagaverit similes. Haec omnia cum Lepra ejusque tuberculis compluribus rite collata, miram certe conficiunt similitudinis &veri speciem, maxime quod 5:0 Uno fere ore confiteantur Auctores morbum in locis potissimum maritimis grassari, quapropter illum piscium esu adtribuunt, sive igitur eadem ubiquaque fuerit vermium species, sive diversis in locis diversa, quae pro diversitate indolis, diversas quoque morbi formas inducant, res tamen videtur minime absona. Interea tamen cum deficientibus veris observationibus non sit hucdum nisi ad summum probabilis, non possumus satis Medicorum cordatissimum quemque ad id excitare studii, ut, quo tandem tanti res momenti ad liquidum perducatur, sicubi Leprosi cadaveris copia facta fuerit, tubercula aperiat, atque accurate perlustret an ejusmodi invenientur vermiculi. Sic fiet ut de nova ac certiori, quam hactenus, medendi ratione cogitari queat. CURA. Lepram propulsuri adhibuere veteres coctum ex Viperis jusculum, quod tamen nostro tempore parum succedit. Sed observandum juxta fuisse Viperam veterum Colubrum S. N. 140.