# Amoenitates academicae. Vol. 7 112-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, NOTAE AVIUM DIAGNOSTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/112-2

NOTAE AVIUM DIAGNOSTICAE. Animalia omnia, maxima, minima, naturae convenienter sex constituunt CLASSES; Mammalia puta, Aves, Amphibia, Pisces, Insecta & Vermes. Mammalia & Aves ex his affinitate sunt conjunctissima, & interno charactere simillima, Corde duobus ventriculis instructo, Sanguine calido, nec non reciproce respirantibus Pulmonibus; inter se vero Mammalia & Aves distincta sunt vestitu, qui ex pilis simplicibus in Mammalibus constructus, in Avibus vero ramosis pectinatisve pennis adornatus. Nihil ut dicam de Mandibulis Avium edentulis in rostrum corneum nudum exporrectis, nec quod non nisi binis insistant Pedibus, quodque Brachia digitis mutilata remigibusque ciliata, quibus scandunt aethera, aut quod omnes Ova pariant crusta calcarea obducta, neque suos in utero foetus gerant. Insignivit aves Volatilium nomine veneranda antiquitas, characterem ut classicum ipso exprimerent nomine: pulchra confiteor characteristica denominatio, modo certis adeo fuisset innixa fundamentis ac sibi persvasere Veteres. Defectus vero hujus characteris, ad volatum Vespertilionum & Noctilionum inter Mammalia, Draconis & Pegasi inter Amphibia, Mugilis, Triglae & Gasterostei inter Pisces & plurimorum Insectorum (exceptis apteris) attendenti, luce meridiana est clarior.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
