# Amoenitates academicae. Vol. 7 112

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, FUNDAMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/112

Quapropter aves tam Africae, quam utriusque Indiae, verbo, regionum omnium quibus cum Gallis commerciorum jus intercedit, eo numero congessit, ut ejus Ornithophylacium par nunquam viderit. Reaumurii vero eheu! praemature defuncti, tanta ne collectio penitus intercideret, BRISSONUS non has tantum, verum etiam veterum qualicumque industria detectas, methodo systematica ex figura pedum desumta, edidit. Sua demum laude non defraudandi sunt BARRERE MOEHRINGIUS, KLEINIUS, BRUNNICHIUS, ceteros ut taceam, qui ad hanc augendam artem contribuere. CAP. II.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
