Latin
NOTAE AVIUM DIAGNOSTICAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 121
Unproofread scanNot analysed yet
UNGVES, plerisque digitis subulati, incurvati, at vero in aliis acutiores, in nonnullis extrorsum marginati, raroque serrati; rarius mutici sunt digiti absque ungve. SPINAE sunt arma, quibus praeter rostrum &ungves dimicant. SPINA AXILLARIS, ubi pollex ad alulam enatus in mucronem recurvatum terminatur, ut in paucis: Palamedea, Parra &Struthione Camelo. CALCARIA, dicuntur spinae in postica parte tibiarum, ut in Phasiano Gallo &Tetraonibus variis. CORNUA, vocantur spinae capitis; ut in Palamedea, Satyra. CAP. III.