# Amoenitates academicae. Vol. 7 121

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, NOTAE AVIUM DIAGNOSTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/121

UNGVES, plerisque digitis subulati, incurvati, at vero in aliis acutiores, in nonnullis extrorsum marginati, raroque serrati; rarius mutici sunt digiti absque ungve. SPINAE sunt arma, quibus praeter rostrum & ungves dimicant. SPINA AXILLARIS, ubi pollex ad alulam enatus in mucronem recurvatum terminatur, ut in paucis: Palamedea, Parra & Struthione Camelo. CALCARIA, dicuntur spinae in postica parte tibiarum, ut in Phasiano Gallo & Tetraonibus variis. CORNUA, vocantur spinae capitis; ut in Palamedea, Satyra. CAP. III.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
