Latin
DE HISTORIA AVIUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 124
Unproofread scanNot analysed yet
GENERA naturalia per omnia naturae regna, sub ipsis rerum primordiis condita ac stabilita esse, veterani ac consummati naturae consulti agnoscunt, dentur licet novitii numero non pauci, hanc qui thesin tota die impugnant, naturae convenientia dirimendo, combinando diversa, vel saltim ut arbitraria, nulliusque momenti confundendo: quanta cum vesania cordatiori nemini non constat; Cfr. Dissert. de Fundamento Fructificationis. Caracter genericus a partibus tantum denudatis desumendus: ut a Rostro, Cera, Naribus, Lingva, Pedibus, sed imprimis a prioribus, quod pedes in eodem genere haud raro existunt diversi. §. XIV. ORDINES etiam naturales, qui genera connectunt &distingvunt, assumendi; sed, quod lubentes fatemur, hi passim densa caligine usque adeo obducti sunt, ut quam plurimis eorum investigandis nulla etiamnum satis idonea fax detecta fuerit, cum in aliis, vel lippis quod ajunt ac tonsoribus, sunt evidentissimi: e. g. Lanius quasi medius est inter Accipitres, Picas &Passeres; Phoenicopterus inter Anseres &Grallas; Struthio inter Grallas &Gallinas. CAP. IV. DE USU AVIUM. USUS Naturalis, seu quae terrarum orbi commoda procurent. Aliis namque injunctum est Cadavera auferre, ne odor totis jacentium campis morbos proseminet. Aliarum est dira Amphibia devorare avide, ne nimia horrendo spectaculo terrorem incutiant; ut de Ardeis Aegypti accepimus. Aliis demandatum est Semina superflua supra terram inutiliter sparsa colligere, aut Insectorum vermiumque esse moderatrices, ne plus justo sibi tribuant dominii, eum scilicet in finem, ne vel unica plantarum insectorumve species, Divinam contra institutionem omnino dispereat; e. gr. Passeres. Aliis impositum est aquas putridas &sordibus inquinatas colando puras &limpidas reddere; ut Anseres. Sed nec id quidem satis, quod hoc modo mundum exornent, &(ne quid nimis neve parum) ordinem naturae servent, propagationi etiam piscium &plantarum mirifice inserviunt, quod sedulo circa usum naturalem observandum. Sic Anseres ova piscium integra saepe deglutita usquequaque salva, in aquas remotissimas una cum excrementis rursus deponunt transplantantque.