Latin
FUNDAMENTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 129
Unproofread scanNot analysed yet
FUNDAMENTA ENUMULOGIIS, QUAe, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit ANDREAS JOHANN. BLADH. Ostrobotniensis. Vpsaliae 1767. Junii 14. lanta omnino est SCIENTIAE NATURALIS, generatim sumta, amoenitas atque utilitas, ut ab antiquissimis usque temporibus hominum ad se animos rapuerit, nec ulla fere sit aetas, quae non ad incrementa ejus, dispari licet in diversis regionibus conamine &successu, quidquam contulerit. Ardorem sciendi Providus rerum Arbiter indidit praecipuum, qui tamen pro infinita objectorum varietate, atque angustis intelligentiae nostrae limitibus non omnibus est idem. Quamvis vero hic, ubi recto tramite ad metam contendit, calcar sapientiae dicatur merito; fieri tamen interdum solet, ut saltum quasi faciat nosque incertos atque ancipites reddat, ut multa magnaque conando efficiamus nihil. Quid enim, ut ceteros anfractus taceam, aequius fuerat, quam ut homines antiquioTom. VII. tiquioris aevi, quibus astrologia &corporum coelestium infinite distantium contemplatio tantopere placuit, incolis etiam suae planetae cognoscendis aliquam dedissent operam, atquè de existentibus magis, quam de possibilibus fuissent solliciti?