Latin
FUNDAMENTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 131
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodum Acari, Tripes, Cocci, Phalaena occultella; eorum vero maxima nobis innotescunt sequentia: Monoculus Polyphemus, Cancer Gamarus, atque ex Cancris nonnulla alia, Scarabaeus Acteon &Phalaena Atlas. Sed pro molecula tamen sua maximas habent vires. Sunt etiam ex his pleraque ANNUA, si aquatica exceperis aut BIENNIA, adeoque sub hiemem in climate nostro frigido pereunt, vere autem renovantur quotannis, suamque speciem reddunt perennem. Incredibili multiplicantur NUMERO, &cum ipsis piscibus certant, ut unica Apis in alveari foemina per annum, teste Reamurio, quadragies mille ova ponere possit. In Musca etiam unica duo millia pullorum viventium idem deprehendit Auctor. Ex structura, MECHANISMO &figura cujusque mirabili perfectiones emicant Creatoris sapientissimi, PULCHRITUDINE cum animalibus &floribus formosissimis certant, ut Bupestis ignita, Papilio Priamus, Helena, Meneluus &plerique indiei, ac Phalaenae Tineae ab Auctoribus nomen mutuatae. Miror igitur, cur Nobiles Galliae &Angliae curiosi nondum pro Lepidopteris indicis exstruxerint hybernacula, quae tamen pro ceteris omnibus delectant oculos, quod Icones Clerkii &Surinamensa Merianae suis depicta coloribus, extra controversiam ponunt. Indagatores horum animaleulorum stultis diu adnumerare rudior orbis sustinuit, cum ad victum parum illa faciant, sed ad quisquilias &poenas hominum peccatis provocatas accedere ipsis videantur propius, cum tamen sapientissimus, qui haec formavit, opifex nihil frustra, nihil sine usu fecerit. Tenebris vero barbariei discussis, maxima in his minutissimis sese offerunt naturae miracula. Singulis speciebus sua sunt instrumenta aptissima, quibus singula ad proportionem rerum servandam faciunt; superficiem telluris impuris &supervacaneis, atmosphaeram foetidis &putridis, aquam coenosam ac stagnantem heterogeneis felicissime liberant. Majora adiuvant animalia in proportione plantarum, quas adire non possunt illa, adomanda. Hinc in plerisque plantis distincta habent hospitia. Florem Curculiones, Radicem Lepturae, Folia Phalaenae coërcent, &pro incrementis plantarum numerus augetur hospitum.