Latin
FUNDAMENTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 134
Unproofread scanNot analysed yet
Entomologiam igitur scientifice tractandam existimo, sed in antecessum nominandi sunt Auctores praecipui, ut noscat eos tiro, quibuscum instituenda erunt commercia, CAP. Pauci admodum sunt AUCTORES, qui ex professo de Insectis scripta reliquerunt. Dimidium hujus seculi duplo fere plures entomologos, quam priora simul sumta, produxit, at instituto insectorum systemate, tot prodiere in scenam, ut vix ulla pars Scientiae naturalis majori excolatur industria, exempli loco nominari possunt. Dens. Praeses, Reamur, De Geer, Rösel, Wilkes, Admiral, Clerk, Ehret, Seba, Harris, Poda, Scopoli, Schultzer, Geoffroa, Gronovius, Schaffer, cum tamen ante initium prioris seculi nullum haberemus librum ex professo entomologicum. Caput quidem sensim extollere tum coepit haec scientia, sed lento admodum molimine, donec PICTORES nonnulli ad pulcritudinem intenti, depictis floribus, adpingerent formosos in ramis Papiliones; pellecti hoc modo ad insecta contemplanda fuerunt Hoeffnagel, Goedert, Robert &tandem Albinus. Interiora insectorum sacraria primus intravit Svammerdamius, qui minutissima ex his, haud aliter ac maxima animalia, dissecuit. Longius tamen hac in re immortalis Reaumurius est progressus.