# Amoenitates academicae. Vol. 7 14

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CHRISTIAN. LADO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/14

Rustici & montani nostrates, salsamentis licet tantopere dediti, admodum tamen, quamdiu plenum, cum sudore salso, motum continuant, servantur: vulneratos autem & a motu impeditos tales Scorbutus praevalens enecare solet. Scorbutici acidulas petunt, ubi sal diluendo & motu diligentissimo saepe tollitur hoc malum. Qui vero, Scorbuticum se sentiens, otium eligit, Asthmate aut Hydrope saepissime omnino suffocatur. Obstipationes alvi, & molimina Haemorrhoidalia in sedentariis frequentia, quae remediis obluctari solent pertinacius, raro sine motu curantur ambulatorio. Nullus fere foret orationis exitus, si ad omnes morbos chronicos, qui motu vel praecaventur, vel curantur, liberet exspatiari. Motum vero ad sanitatem conservandum adhibiturus, justo eum discat modo instituere. Est enim multiplex, noxam & usum perinde inferens. Ut enim ignis remotior lucet; propior calefacit; proximus urit ac destruit: ita diversum motum effectus sequitur itidem diversus. Motus enim levior corpus excitat, paulo fortior calorem addit, circulationem sanguinis intensiorem reddit, excretiones omnes promovet, transpirationem aperit, dyscrasias humorum tollit; violentior autem languorem adfert, & corpus multo demum labore frangit, fibras rigidiores & praecocem senectutem efficit. Puer aut vir juvenis multo per totum diem motu ad lassitudinem usque sese exercere potest, eodem nihilo minus vigore postridie redeunte: senex vero laboribus confectus, semelque defagitatus, pluribus saepe diebus ad vires reparandas indiget. Gradus igitur motionis pro diversis aetatibus sollicite est determinandus. Motus parcior sanum quodvis Corpus oblectat; durior vero & diuturnus opus est servile omnibus ingratum. Laboribus non adsuetus sensim adsuescat, nec justo vehementius incipiat, ne labore frangatur mediocri, quem nihili aestimat adsuetus. Quid vero insueto efficiat motus, quotidiana docet experientia.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
