# Amoenitates academicae. Vol. 7 141

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, HOEFFNAGEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/141

Palpebras habent nullas, sed tunica oculi pellucida est, indurata instar vitri in horologio portatili. Oculi igitur externe mobiles non sunt, nisi forte in Cancro. Una plerumque lens est, sed in oculis Papilionum, Dipterorum & Scarabaeorum plures: in cornea quavis Papilionis 17325 lentes Pugett, & in Musca 800 Lewenhoek observavit. ANTENNAE communiter binae in fronte, nisi quis in Cancris nonnullis concipere vellet quatuor. Sunt vero hae insectis propriae, & a Tentaculis vermium plane distinctae; haec enim mollia sunt, Antennae vero crustaceae, & a Palpis insectorum in eo differunt, quod hi plures sint, & ad os collocati, ac in nonnullis quoque insectis plane desint. Maximi cum sint momenti antennae in differentiis insectorum, quae ad figuras suas adcuratius erunt determinandae: Setaceae, quae sensim versus apicem attenuatae. Filisormes, quae secundum totam longitudinem ejusdem crassitiei sunt. Moniliformes sunt filiformes, sed articulis constant in medio crassioribus aut rotundatis. Clavata, quae versus apicem sensim incrassatae. Capitatae sunt clavatae, sed apice subrotundae. Fissiles sunt capitatae, capitulo longitudinaliter fisso in tres vel plures partes, ut Scarabaeis. Perfoliatae sunt capitatae, capitulo horitzontaliter fissili, ut in Dermestidibus. Pectinatae, quae ad unum alterumve latus emittunt setas parallelas secundum totam fere longitudinem: Phalaenae, Bombyces, Elateres. Horum mares eisdem gaudent magis pectinatis. Aristatae, quae e latere setam exserunt, vel nudam vel pectinatam, uti Muscae. Breviores, quae corpore breviores. Longiores seu corpore longiores. Mediocres, quae longitudine corporis sunt, ut Cerambycibus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
