# Amoenitates academicae. Vol. 7 143

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, HOEFFNAGEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/143

SCUTELLUM pars thoracis postica, saepe triangularis, quasi distincta ab ipso thorace mediante sutura, ut in plerisque Coleopteris, Muscis &c. STERNUM, carina ipsius pectoris, quae postice mucronata in Elateribus, aut bifida, ut in Dytiquibusdam. scis ABDOMEN in plerisque distinctum a thorace, partem posticam insecti occupans, constans segmentis annularibus, ut extendatur vel abbrevietur, intra quod viscera chylopoietica. SPIRACULA sunt pori laterales in singulo segmento abdominis utrinque, solitarii, quibus respirant; His oleo obstructis suffocantur citissime Insecta plurima. TERGUM pars superior abdominis, VENTER vero inferior dicitur. ANUS postica pars abdominis perforata pro excernendis excrementis. Genitalia etiam intra anum saepissime recondita. ***ARTUS sunt motus instrumenta varia. PEDES communiter sex, exceptis ultimis apteris octo, ut: Acaris, Phalangiis, Araneis plerisque, Scorpionibus ac Cancris; quatuordecim Oniscis; adhuc plures Scolopendris, Julis. Pedum prima pars & crassior FEMUR dicitur secunda TIBIA quae filiformis, tertia articulata TARSUS, ultima UNGVIS, qui in plerisque duplex. Cursorii Pedes ab effectu denominati, quales sunt plerumque. Saltatorii femoribus crassioribus, quibus alte lateque exsilire valent, ut Gryllus, Chrysomelae saltatoriae, Pulex, Chermes.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
