Latin
HOEFFNAGEL
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 144
Unproofread scanNot analysed yet
Natatorii, quibus pedes compressi, bifariam ciliati pilis, quibus natare valent instar remigum Dytiicus). Mutici pedes absque ugvibus. Chelae seu manus sunt pedes anteriores apice incrassati, duobus digitis: altero mobili loeo pollicis (Cancer). ALAE, instrumenta quibus se in aëra elevant more avium; sunt hae alae membranaceae, indivisae, exceptis unice Phalaenis Alucitis, quae illas quod partem divisas habent; plerisque haec quatuor, at Dipteris &Cocco duo. Pagina alae superior audit quae coelum, inferior vero quae terram respicit; pars Antica (in Papilionibus) versus marginem anteriorem, &postica versus anum; Exterior versus latera exteriora, interior versus abdomen est. Plicatiles, quae quiescentes complicantur, ut in Vespis; His opositae sunt: Planae, quae complicari nequeunt. Erectae, quae sursum ad se invicem accedunt