# Amoenitates academicae. Vol. 7 145

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, HOEFFNAGEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/145

Primores autem dicuntur alae anteriores, Posteriores vero secundariae in Papilionibus, cum hae nequeant dici inferiores in alis erectis. COLORES per se patent. Distingvuntur colores secundum figuram in puncta, maculas & fascius quae transversaliter latiorique plaga cingunt; in strigas, quae sunt fasciae tenuissimae instar capilli; in lineas quae longitudinaliter extenduntur lineares. Ocellas est macula orbiculata, in medio diversicolor. Stigmata, terminus a Dino Praeside recenter introductus, determinat maculam aut anastomosin, in medio alae, juxta marginem anteriorem, quemadmodum in plerisque Hymenopteris & Neuropteris, immo etiam Coleopteris. Stigma etiam dicitur macula ista simplex aut duplex reniformis in eodem loco alarum anticarum, frequenter in Phalaenis paganis occurrens. ELYTRA (in sing. Elytron.) vocantur alae superiores dum coriaceam (non membranaceam) obtinuere substantiam; plerumque suprâ convexa, subtus concava sunt; quae sub volatu explicantur, sub quiete clauduntur, connivendo in suturam longitudinalem, dorsalem, parallelam, ut in Coleoptra Haec Varia! tis. Abbreviata abdomine breviora. Truncata abbreviata, versus apicem transversa, Fastigiata apice transversa.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
