# Amoenitates academicae. Vol. 7 146

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, HOEFFNAGEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/146

CAUDA in plerisque Simplex, retracta & voluntarie extensilis, Elongata autem in Scorpione & Cancro; Setacea in Raphidia, Phalangio; Triseta in Lepismate, Ephemera; Furcata est Podurae; Forcipata Forficulae & quibusdam Libellulis; Foliosa Blattis, Gryllis atque Cancris macrouris; Telifera denique Scorpioni & Panorpae. ACULEUS instrumentum quod pungit ictu venenato (Scorpio, Apis, Vespa, Sphex, Formica). SEXUS heic pariter omnino habet atque in aliis animalibus, quin & prae ceteris haec nuptiis sunt dedita. Plurima enim, ubi declarata sunt, non aliam ob causam videntur creata, quam ad speciem propagandam: Bombyx Mori declaratus edere non potest & vix volitare, sed nuptiis tantum dare operam, quibus peractis mas statim, sed femina simul atque ova posuit moritur. Mares & Foeminae in plerisque difficillime dignoscuntur, in aliis vero nimis discrepant, ut marem & foeminam imperitus pro diversis facile speciebus habere possit, exempli gratia Phalaena Humuli, Piniaria, Russula, quae quoad sexum diversi sunt coloris. Major etiam dissimilitudo in nonnullis adparet, ubi mares alati sunt, foeminae sine alis e. g. Coccus, Lampyris, Phalaena antiqua, brumata, Lichenella. Cumque insectorum pleraque sub copula more canum cohaereant, ut tota die videre est in Tipulis, Phalaena Mori &c, mares alati cum foemina non alata volant, eamque ab uno in alterum locum circumferunt, ut in Phalaenis foemina aptera; stabilis tamen regula non est, quod, ubi unum alatum in eadem specie & alterum sine alis deprehenditur, illud semper mas sit, hoc foemina.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
