# Amoenitates academicae. Vol. 7 153

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, HOEFFNAGEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/153

V. HYMENOPTERA praeter quatuor alas membranaceas aculeum habent in cauda, qui tamen non semper est ad vulnerandum aptus; nonnulla enim hoc tantum utuntur ad cortices, folia, aut insecta alia pungenda, ut in his, ova deponant, e. g. Cynops Tenthredo, Sirex, Ichneumon. VI. DIPTERA per duas (nec quatuor) alas a ceteris facile dignoscuntur, imprimis autem suis halteribus, ut Mas Coccus huc referri nequeat. VII. APTERA ex eo nota, quod alis careant. CAP. IV. Subdivisio generum fit diversimode per ORDINES diversos. Coleoptera distingvuntur secundum antennas, quae sunt vel filiformes, vel clavatae, vel setaceae. Hemiptera in duas abeunt phalanges, nempe vel eorum qui os habent maxillosum, aut rostratum & hoc rostrum sub ore reflexum aut pectorale sit. Lepidoptera differunt secundum figuram antennarum. Neuroptera secundum os edentulum, multimaxillosum, bidentatum, aut rostratum. Hymenoptera secundum aculeum punctorium vel mitem. Diptera in rostrata & rostris destituta dividuntur. Aptera in ea, quae sex, octo, quatvordecim aut plures habent pedes. Sed GENERUM characteres omnes, qui legi possunt in D. Praesidis systemate naturae, heic adferre opus operatum foret; Nominasse sufficiat Genera aliquot nova insectorum apud novissimos systematicos, ne trieis his initiandus quispiam confundatur. Recentiorum aliqui, soli sunt, qui genera ejusmodi formarunt, hisque nova addiderunt nomina. Ad difficultatem hanc tollendam seponam primum nomina, quae non sunt nisi synonyma. Synonyma novorum generum Auctorum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
