# Amoenitates academicae. Vol. 7 157

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PRAESIDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/157

PAPILIONES aliter per nomina dividuntur in Equites, Heliconios, Danaos, Nymphales & Plebejos. In tanta Papilionum multitudine, quorum plerique sunt peregrini, & extra Europam degentes, atque adeo quoad alimenta & mores ignoti, significantia nomina trivialia haberi non potuere. Nomina EQUITUM igitur ob similitudinem ex Historia Trojana mutuatus est Nob. D. Praeses. Inter hos duae quasi turmae sunt, quarum altera fuscos & quasi lugentes continet Equites, qui ad basin alarum maculas habent rubras velut cruentatas. His ex equitibus Troianis nomina imposuit, quorum ut Priamus rex erat Trojae ita papilionum splendidissimus idem gerit nomen. Ceteri Equites, ridentes multiplici colore, variegatisque alis Heroum Graecorum nominibus insigniuntur. Et quia in utroque exercitu tum Reges erant, tum homines inferioris ordinis. Equites alis caudatis speciosos regio designavit nomine, e. g. Paris ubi nominatur, & ex Historia scio eum fuisse Trojanum, regio genere, primae hunc sectionis esse intelligo, id est fuscum, rubris in pectore maculis, alis caudatis. Agamemnon ubi adpellatur, quem Graecum fuisse memini, intelligo papilionem esse Equitem alis variegatis & caudatis. Nereus vero qui dicitur, ad posteriorem pertinebit sectionem, absque alis caudatis. Secunda classis, quae HELICONIOS continet, ex Musis nomina servat, ut Urania, Calliope, Terpsicore &c. Tertia sectio ex filiis & filiabus Danai nomina distribuit. Cum vero hae species in duas abeant sectiones, Candidos nempe & Festivos: metaphora ita ducta est, ut candidae Filiarum Danai, festivi filiorum Aegypti tensant nomina, ut ex ipso vocabulo constet, ad quam Papilio sectionem sit referendus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
