# Amoenitates academicae. Vol. 7 16

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CHRISTIAN. LADO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/16

Homines australiores atque Indiani post prandia quiescunt, ob aestum comburentem prodire nequaquam ausi; Non tamen ideo somnum post cibos cuivis commendo; qui nonnullis quidem aliquem spondet usum, scorbuticis tamen & acido in primis viis laborantibus maxime noxius. Prudenter itaque motum adhibiturus, ante cibos illum instituat, ut ad dimidiam ante prandium horam sit absolutus (*). Hic vero motus non sit vehemens, violentia enim omnis naturae inimica; neque in sudorem plenum, sed in udorem continuetur; nisi scorbuticus sit, qui movetur, vel acido nimio infectus, vel in Hypochondriasi, Arthritide, Hemicrania morbisque similibus. Post motionem vitanda sunt frigida nimis atque humida, camera vero sicca & temperata est eligenda. Nobiliores profecto, opulentiores & eruditi plerosque a vita sedentaria morbos sentiunt, optima vero illis medicina, omnes panaceas & polychresta hucus(*) Exercitium post 7 ad 12 horam ab assumto cibo, magis resolvit horae spatio, quam tribus horis alterius temporis. Sanct. v: 7. Exercitium est saluberrimum, quando post factam concoctionem corpus reducitur ante cibum ad consuetum pondus. Sanct. v: 33. hucusque inventa superans, in motu jam praescripto sita est. Nobilioribus igitur & vitam commodam degentibus majorem in modum suadeo, ut, ingruente valetudine minus prospera, mane, vacuo ventriculo, aquae sumant bonae ac purae cyathum mediocrem a libra una ad libras duas; postea vero dimidium fere horae ante epulas in udorem usque sese moveant; Et saluberrimum hoc profecto consilium agnoscent praestantissimum ad vitam sanam protrahendam & recuperandam. Tom. VII. CXXVI. Q. B. V. ORICO

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
