Latin
FUI DAMEL LAT
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 161
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc eo magis nostro tempore urgendum esse crediderim, quo Oeconomiam ceteris scientiis palmam fere praeripuisse videtur, ita ut Societates Oeconomiae in plurimis &nobilissimis regnis hodie tam frequenter sint institutae, ac olim raro fuere. Cujus quidem rei ratio sine dubio est, quod sustentatione hominum &animalium Privata Oeconomia potissimum nitatur, hac iterum Politica, Ne autem de ignotis agamus, in antecessum accuratius illa determinare criteria, quibus GRAMINA ab aliis differunt plantis, necessum ducimus. Facillimum hoc cuipiam forte videtur, ipsisque pueris notum; sed major heic difficultas curioso Naturae indagatori occurrit, quam quis facile crederet. Ordines Naturales catena quasi inter se cohaerent: videmus scilicet ab altera parte PIPERITAS, a), cum Typha &Sparganio, ab altera TRIPETALOIDEAS b), ut sunt Juncus, Aphyllanthes, Calamus, Flagellaria, arctissima cum GRAMINIBUS affinitate jungi, unde a Botanicis recentioris etiam aevi, &qui de Graminibus ex professo scripsere, GRAMINIBUS ArFINIA sunt vocata. Magis vero adhuc illis affines sunt CALAMARIAE c): Eriophorum, Scirpus, Carex, Cyperus, Schoenus, quas etiam ob maximam earum similitudinem, conjunctim tradere est animus. Si autem ab his strictius Gramina discernere volupe erit, ad hoc notae forsan sequentes sufficient: Tom. VII. Ito a) Ordo II. Naturalis. b) Ordo V. )Ordo III. De quibus vide Gen. Plant. I. D. Praesidis. Ito Quod Semen habeant unicum, nudum, absque pericarpio, d). Ilto Quod Corolla destituantur Petaloidea e), cujus loco est Ill:o Gluma in Calyce vel Corolla bivalvis f). IV:o Quod 3, rarius 1, 2, aut 6 habeant stamina.