# Amoenitates academicae. Vol. 7 162

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, FUI DAMEL LAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/162

CALAMARIAE ab his facile distingvuntur, quod habeant Pistillum unicum, trifidum, & Bracteas tantum seu squamas univalves pro Calyce & Corolla, quae confertae sunt & imbricatae, amentumque efficiunt squamis unifloris. Vegetabilia in MONOCOTYLEDONES & DICOTYLEDONES antiquiores distingvebant systematici, quibus si tertiam Phalangem ACOTYLEDONES ad jeceris, naturalis adest plantarum divisio. Ex his Gramina ad primam pertinent, una cum Palmis, Piperitis, Calamariis, Tripetaloideis, Ensatis, Orchideis, Scitamineis, Spathaceis, a quibus facile Semine unico nudo discernuntur. §. III. CEREALIA vel Frumenta, ut sunt Triticum, Secale, Hordeum, Avena, Oryza, Zizania, Holcus, a Graminibus omnis distinxit antiquitas. Reapse autem nulla nota universali ab illis removentur, & Frumenta tantum illa dicimus, quae majora habent semina, nostris adeo alimentis magis suffectura. Pleraque horum annua quidem sunt aut biennia, dum vulgaria Gramina contra saepius perennia; sed neque haec nota est universalis, nam Agrostis spica venti, d) Lygeum unicum est, quod Pericarpium duplex ejus semen ambiens habere videatur: sed hoc pro crusta etiam habere poterit. ) Praeter duo petala Michelii vix conspicua, rectius forte Nectaria vocanda. f) Quomodo Gluma ab alia differat Corolla petaloidea venti, Briza, Lagurus, pleraeque Species Bromi, Lolium temulentum, & plura, etiam annua sunt, licet non frumentacea. Minoris longe momenti nota illa est, quae a magnitudine sumitur, utpote quae insufficiens atque inconstans. Vastam satis Classem vegetabilium Gramina constituunt. SCHEUCHZERUS summus ille Agrostographus 400 tantum Graminum species, varietatibus etiam connumeratis, legit; D.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
