Latin
ULICINOSA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 167
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea dissimilem Graminum Oeconomiam singulari plane exemplo monstrat AVENA pratensis, quae Juniperis immixta, eis utpote infestissima, brevi singulas enecat. Sic TRITICUM repens in Hortis ubi radices egerit, reliquas herbas immo &Arbores suffocat: solum nihilominus exposcit peculiare &proprium, quod si ei concessum fuerit, gramen evadit in pratis utilissimum. LOLIUM temulentum lino admixtum maxime luxuriat; aliis in agris BRoMUS secalinus, aliis arvensis efflorescunt, &omnia fere tecta hac in urbe Upsahiensi Bromo tectorum instar agri sati virescunt, qui tamen aliis in locis rarissime conspicitur. Claudicant certe in praticultura Oeconomi antequam. STATIGNES Graminum rite fuerint determinatae. Multa experientia etiamnum opus est, antequam de cujusvis Graminis propria terra ac solo constet, sed nulla tamen facile occurret terra, in qua non Graminis aliqua species luxuriet fertilius, quam in alia; video e. g. Fahlunae sterilissimam saepe Glaream sabulosam, si impigre colitur &stercoratur, in pratum evadere fertilissimum, ubi sola fere AIRA caespitosa crescit, optimum &copiosum pecudibus &jumentis subministrans pabulum; &sic in ceteris. §. VII. Differunt ulterius gramina secundum CALENDARIUM FLORAE, ita ut nonnulla primo vere, alia media aestate, alia sub autumno virescant foliis floribusque; quae observatio in Oeconomia rurali maximi utique est ponderis.