Latin
HISTORIA LITERARIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 170
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA LITERARIA AUCTORVM. ANTEQUAM ulterius progrediamur AUCTORES, qui speciatim de Graminibus scripsere, in medium adferre placet. BAUHINUS (Casparus). Theatrum Botanicum. Tom. I. Basileae 1656. fol. Hic seculi sui Princeps Botanicus, duodecim sub hoc titulo Volumina, cum descriptione &historia omnium vegetabilium in Pinace suo enumeratorum edere destinaverat; sed morte praeventus. Filius JOH. CASP. BAUHINUS, post fata patris, primum hunc tantum Tomum edidit, qui de Graminibus agit. Exhibentur heic Cerealium &Graminum plurium descriptiones, figurae, synonyma, loca, qualitates, &quae de eis seculi beneficio, tum innotuerant Botanicis. RUDBECKIUS (Olaus. Pater). Campi Elysii, Tom. I. Upsal. 1702 fol. Delineavit hic vir vere magnus omnes figuras plantarum ab auctoribus editas, ne omnia opera ob has emere Botanici cogerentur, easque Methodo Casp. Baubini in XII Tomis edere decrevit. Primus etiam Tomus magni hujus ac perutilis operis prodiit, Gramina tantum depicta tradens; sed fatali incendio, quod eodem Anno 1702 Upsaliam vastabat, omnia quoque hujus Tomi periere exemplaria, praeter duo, quorum unum Oxonii Biblotheca Sherardiana, alterum in Svecia Museum De Gerianum servant. RAJUS, (Johan) edidit Methodum Graminum conjunctim cum Methodo Ejus emendata. Lond. 1703 Oct. Magnam in Graminibus describendis difficultatem videbat auctor, ideoque in ordinem aliquem systematicum ea redigere adnisus est, sine quo distingvi neutiquam possunt; disposuit autem illa secundum Spicas &Paniculas hunc in modum: