Latin
AGROSTARIUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 176
Unproofread scanNot analysed yet
conduplicata vel convoluta. Stipulae Graminibus nullae, sed vaginam folii interna terminat membranula tenuissima, brevissima; raro denticulus utrinque collum folii, ubi hiat, complicat. FULCRA, ut spinae s. aculei, bracteae &glandula in Graminibus non adsunt, si nonnullus arundines Indicas aculeatas exceperis. §. XIV. INFLORESCENTIA heic communiter aut Spicata, aut Paniculata. SPICA constat rachi, quae nihil aliud est, nisi extremitas culmi filiformis, acuminata, excisa quasi callis prominentibus sparsis, denticulis dictis a), quibus insident flores sessiles: ut Triticum, Hordeum &c. Si rachin in hac spica omnium brevissimam concipimus, ideam nobis floris Compositi formare facile possumus, in quo rachis receptaculum, &calyces paleas constituunt; vel etiam Amentum, aeque ac in Xanthio &Ambrosia, florem efficiens aggregatum s compositum formans. Spica praeterea vocatur obvoluti, si qua maximam partem intra vaginam folii latet; &quod ad figuram globosa, ovata, cylindrica, secunda s. unilateralis, ubi flores tantum sunt ab uno latere positi b), &disticha, cum duobus oppositis adhaerent rachis lateribus vel saltem duo tantum latera respiciunt; licet undique fuerint inserti c). Monostachyus, Distachyus &c appellantur Culmus &Calyx, secundum numerum spicarum, quas gerunt. PANICULA dicitur, ubi flores sunt distincti, &propriis pedunculis instructi. Haec qua figuram differt multifariam, &vocatur: Patens s. patula, ubi flores multum distant pedunculis undique expansis; Secuna) v Tab. I. Fig. 1. lit. c. b) Vid. Tab. I. 1 ig. 13, lit. A. c) V. Tab. I. Fig. 3.