Latin
AGROSTARIUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 178
Unproofread scanNot analysed yet
rollina, atque hoc eo facilius efficitur, quod corollina semper habeat ab eadem pedunculi parte alteram valvulam claudentem exteriorem, staminibus &pistillis interjectis; sed valvulae Calycinae positae sunt ab utraque parte glumae corollinae, sine ulla valvula operculari ex eadem parte, &sine staminibus &pistillis. Calyx vocatur imbricatus, ubi binis plures valvulae imbricatim sunt positae, antequam glumae corollinae cum suis fructificationibus intercedunt, e. g. Uniola, Bobartia g); trivalvis tantum datur in genere Panici, ubi praeter duas valvulas ordinarias, tertia dorsalis inferne locatur. Involucrum vocatur gluma calycina, cum multiflora est &vel unico vel pluribus constat valvulis, paululum a flosculis remotis, in primis non oppositis seseque non claudentibus, sed lateralibus h); involucrum Cornucopiae monophyllum, &Cynosuri, ubi in plures abit partes, multifidum vel pectinatum vocatur. Praeterea hae glumae sunt secundum figuram cordatae, ovatae, lanceolatae, vel quod ad apicem obtusae, aut mucronarae: quae omnia per se satis superque clara. COROLLA nobis illa dicitur gluma, quae proxima est staminibus aut Pistillis, &cujus valvulae sunt ab eadem rachis parte, &si binae fuerint versus se invicem contrahuntur, uti Chela Cancri. Auctores saepe vocarunt calycem glumam calycinam, &Corollam folliculum aut calycem floriferum; sed majoris dilucidationis caussa, hanc semper D. Praeses corollam nominavit, quamvis eam toto habitu glumam calycinam repraesentare fateatur. Duabus communiter haec corolla constat valvulis; sunt tamen quae habent unicam s. tantum valvulam exteriorem, e. g. Alopecurus, Cornucopiae. Ex his binis valvulis, interior semper angustior est &minor, in plurimis apiee g) V. Tab. II. Fig. 40. lit. aaa. h) Vide exempli loco Tab. I. Fig. 3. a, &Fig. 5. c.