# Amoenitates academicae. Vol. 7 182

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, AGROSTARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/182

Praesidis, ut nil perfectius, sunt explicata: Quemadmodum autem in proverbio est istud tritum; Mus miser in antro, qui non gaudet pluribus uno, & sicut ubi unica tantum nobis relicta fuerit via, in illa magna persaepe obvia sese sistunt impedimenta, quae alia facile evitantur, quamobrem etiam unus hac proficiscitur via, alter alio potius egreditur tramite; sic quoque cum Graminibus, uno tantum systemate explicatis, comparatum esse crediderim. Methodum igitur novam e Generibus Plantarum formatam, & a figura numeroque Calycis & Corollae desumtam, exstruere conabimur: Florem quoque unum e quovis Genere delineatum sistam, ut huic Ordini lux affundatur uberior. Antea tamen verbo tantummodo monendum duco, ea Gramina proprie vocari SPICATA, quorum flores sessiles denticulis insident excavatis, seu rachin habent dentatam; improprie vero quibus flores sunt sessiles, & vagi seu absque denticulis subjectis a); PANICULATA contra floribus semper pedicellatis sunt instructa. CALAMARIAE autem calyce uni vel quinque- valvi in amento posito, corollaque nulla, ab his facillime distingvuntur. §. XVI.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
