# Amoenitates academicae. Vol. 7 189

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PHARUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/189

MELICA distinctissima sane ab omnibus graminibus, mediante flosculi rudimento inter duos flores perfectos: HOLCUS lanatus tamen, & H. latifolius structura ei maxime assimilant, flosculo vero intermedio masculo facillime separantur. Aira caerulea hujus generis est. AIRAE duo, vel maxime tres, intra calycem communem sunt flosculi, POA vero semper plures. Interdum tamen Aira aquatica in locis salsis crescens, cujusque exemplar cum D. Praeside D. D. Schreber communicavit, pluribus luxuriat flosculis, unumquemque facile deceptura. UNIOLA & BRIZA primo aspectu floribus maxime convenirent, nisi valvulae posterioris, fere ut in Phalaride, carinatae essent & imbricatae. POAM inter FESTUCAM BROMUMqUe maxima quidem differentia esse videtur; sed Festuca fluitans Poa spiculis ovatis, F. elatior Bromo valvulis aristatis maxime conveniunt, ut ad reliquam descriptionem, ne confundantur, plurimum attendendum. Majori tamen jure ad Festucas, quam ad cetera referuntur genera. SCIRPUS & ERIOPHORUM ambo semina ad basin villosa habent; prioris autem setae sunt subulatae, brevissimae, laeves & vix manifestae; posterioris vero Calyce majores, ut lanam quasi forment. §. XVIII. Genera etiam quaedam Graminum quibusdam obnoxia sunt exceptionibus, quas indefessus olim labor, acutumque examen superabunt. Plurimas enumerare conabor, ne confundantur alii, vel fallantur. SECALE in quibusdam speciebus duos, in aliis tres habet flosculos, dum tertius pedunculatus est inter duos majores fessilis. Facile tamen a Tritico calyce corolla minori & lineari distingvitur. ELYMI species interdum duas, saepius tres in eodem rachis denticulo habent spiculas; semper tamen duo Involucra singulae spiculae sunt subjecta, Ab Hordeo autem, cum in priori spicae sint multiflorae, in posteriori vero tantum tres simplices flores, facillime separatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
