# Amoenitates academicae. Vol. 7 19

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, COLNNARIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/19

Immo, nobiscum animo volutantes, quanto ornamento, quantumque in commodum hortos instituerint exterae Nationes, cito judicavimus, exempla earum addere civium nostrorum optimò cuique stimulum nunquam non oportere. Etenim Patria nostra, quantumvis atrociore gelu multum rigeat, capax tamen proficuae est culturae & multitudinem cultorum fructuum alit, colonis veram terrae indolis habentibus rationem. At vero, super hac materia praecepta auctorum tum veterum tum recentiorum alias atque alias incolentium regiones, quum coeli nostri genio minus conveniant, nostratiumque libri, artem colendi hortos adornandique tradentium, partim exterorum lucubrationibus partim scribentium pollicitationibus referti sint, ita quidem, ut fucum potius faciant, quam vera & sufficienti Historiae Naturalis cognitione, quod deberent, nitantur; parum proderunt discendi cupido & diligenti rerum Rusticarum sectatori. Rem itaque supervacaneam minime nec ingratam nos adgressuros fore arbitramur, si plantas proponere conemur, quas hortus culinae sibi vindicat, quasque ruri quilibet habitans, certamini cum Magnatibus & Opulentioribus impar, conquirere & potest & debet. rif Vegetabilia, quae nostram nunc subeunt considerationem, tripliciter dispesci intelligimus, quorum alia agros, alia horti areas, alia denique graminosum occupant solum. Quam divisionem verbis, Agro, Plantario & Arbusto, significatam volumus. his Plantarium potissimum perlustrabimus. In fingulis capitibus & quae cultae fuerint, & inprimis quae de novo coli debere videantur plantae, paucis dicetur; adjectis demum plantis Coronariis, quibus oculi spectantium pascuntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
