# Amoenitates academicae. Vol. 7 190

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PHARUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/190

AEGILOPS incurvata calycem habet uniflorum glumis indivisis d), reliquae vero species triflorum aristatum; facie tamen, & glumis rachin amplectentibus convenientes ad idem genus naturale spectant. CENCHRUS racemosus & lappaceus non accurate sunt spicati, & posterior etiam calycem habet trivalvem tantum biflorum; valvulis tamen echinatis, quae genuinum constituunt generis characterem, facile dignoscuntur. ZEAE flores mosculi non in spicam proprie sic dictam congesti sunt, sed cum flores Feminei sint perfecte spicati, spicatis etiam annumeratur. TRIPSACUM dactyloideum & hermaphroditum ejusdem sunt generis, sinu calycis, quasi foramine facto, ab omnibus reliquis graminibus distincto: Priori tamen flores masculi & feminei sunt distincti, posteriori vero omnes hermaphroditi, in spica etiam tereti positi. CYNOSURI genus multis subjectum est difficultatibus; species enim involucro, in plurimis dissimili, quam maxime inter se discrepant. C. cristatus, echinatus & aureus facile involucro pectinato dignoscunA) Vid. Tab. I. Fig. 10. lit. B. 8. scuntur; C. Lima autem tanta structura glumarum & spica secunda cum his adhaeret similitudine, ut removeri nequeat. Si vero hic non separatur, neque C.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
