Latin
PHARUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 191
Unproofread scanNot analysed yet
aegyptius, Coracanus aut indicus, ad aliud genus referri possunt, utpote qui eo maxima juncti affinitate. C. durus aegre his adnectitur speciebus, quamquam duritie sua illis maxime convenit. C. caeruleus tandem aeque ac congeneres spicam quidem secundam habet, multum tamen involucris integris a ceteris differt, quare etiam a Deo Scopuli aliisque ad novum &distinctum genus sit relatus. Optandum foret, ut quis certam &sufficientem notam ad has species combinandas inveniret. PANICUM jure ad uniflora refertur, quamvis P. glaucum, viride, compositum, grossarium; patens biflora sint, cum omnia reliqua calycem habeant uniflorum. DACTYLIS cynosuroides uniflora &fere spicata, sed D. glomerata 4 flora; quoniam vero habitu &structura conveniant, aegre eas distingvimus. HOLcUS interdum calycem bifsorum, interdum triflorum habet, floresque masculos in aliis speciebus intra eundem cum hermaphrodito calycem sessiles, in aliis extra pedicellatos. Vid Spec. Plant. D. Praesidis. AVENAE species &uniflorae, 4-florae, &multiflorae sunt, quod magnam methodi calycinae adfert difficultatem. Arista dorsalis, articulata; intorta essentialem hujus Generis constituit characterem. ARUNDO pari etiam modo calycibus unifloris, 2, 3, vel multifloris variat. Sed neque Avenas, neque has genere distingvendas esse nemo non videt. Enumeravi, examinent alii, inquirant, concilient. EX Fig. 1. Fig. Fig. Fig. Fig. 5. Fig. Fig. Fig. 8. Fig.