# Amoenitates academicae. Vol. 7 197

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, VIRILLHO OI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/197

VIRILLHO OI DOROMI, QUAM, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit ADOLPH. FRIED. WEDENBERG Holmensis. Vpsaliae 1767. Decembr. 18. PROOEMIUM. Quemadmodum omne Viventium genus ea natum est lege, ut moriatur, unde Vitam Seneca viam ad mortem persapienter appellat; ita omnia certe animantia cum metu quodam mortis nascuntur, hujusque usuram lucis tremula tanquam manu accipiunt. Nihil profecto tanti faciunt mortales, quanti vitam, pretiosissimum illud ac vere divinum naturae munus, proptereaque ad propositam sibi metam haud properant, verum, tardius tanquam eunda, longiores anfractus & diverticula quaecunque & quaerunt, & summo omnes studio praeoptant. Sicut Sanitas illibata est vita, ita acerrimi mortis impetus sunt Morbi, ultimique, quod nos manet, fati totidem velut prodromi. Sanitas praestantissimum jure meritoque humanae dicatur vitae depositum, quippe quo felices ab infelicibus vere distingvantur. Humanum genus tot licet incommodis, a bello, morbis contagiosis, servitutè, paupertate, luctu ex carissimorum funere vel damno, aliisque, quarûm innumerus est numerus, calamitatibus exortis misere ehen! vexetur; dum integra tamen & incenconcussa permanserit valetudo, omnis ferendo fortuna vincenda est, validisque sustinenda humeris atque lateribus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
