# Amoenitates academicae. Vol. 7 20

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/20

CAPUT PRIMVM. AGER. Primum nostra versabitur opera in Agro, qui alius aratur, alius foditur. Per Aratum agrum jugera magni spatii, quae segetem Cerealium proferunt; per Fossum autem agrum minores terrae partes, quae sepe circumdari plerumque, & ope ligonum praeparari herbis solent, intelliguntur. I:mo ARATIS agris committuntur: TRITICUM hybernum & turgidum (Winter och Knubb-hwete) promiscue; ut plurimum tamen hybernum per maximam Sveciae partem, quod bienne est, & loca amat argillosa. TRIT. aestivum (Agn-Hwete), & verno quidem tempore seritur, quodque in Meridionalibus Provinciis frequentissimum est. TRIT. Spelta (Turkist Hafre). Nostratibus sic adpellatur, quoniam Orientales populi equis copiosum id tribuunt. Heic vero nonnisi apud paucos eosque curiosos videre est SECALE cereale (Rag). Hoc duplicis esse varietatis patet: hybernum scilicet sive bienne (WinterRag), quod arenosis gaudet, & annuum (Wär-Rag) Smolandiae & finitimis passim locis perfamiliare. HORDEUM vulgare (Korn), quod potissimum in humidis roridisque agris laete crescit. Annuum heic tantum colitur, posteaquam varietatem biennem, saepius tentatam, parum succedere cognitum fuit. HORD. hexastichon (Himmels Korn), heic curiosos tantum delectans. HORD. distichon (Gumring), in Alandia ut plurimum, & aliis Provinciis passim obvium.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
