# Amoenitates academicae. Vol. 7 200

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, VIRILLHO OI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/200

Praeparationes ciborum longe plurimas existere, jam antea veteres haud dubie rati, multis referunt, quemadmodum, suo etiam aevo, teste Apicio, decarnabant, designabant, caraxabant, exossabant, carpebant, subcultrabant, concidebant, confringebant, terebrabant, trudiculabant, surculabant, & quid non? At vero si resurgerent, scripta nostri temporis coquinaria visuri, haec inter ac Apicii de re Culinaria libellum magis interesse, quam inter Cubae Hortum sanitatis ac Systema Naturae, nullo negotio essent deprehensuri. Cum itaque omnia corpori, in hominis restitutionem, ingerenda, sive species ipsas, sive praeparandi spectes modum, diversissima fuerint, nostrum utique erit, omni cura ac sollicitudine providere, ne parum haec inspecta vel examinata ventriculo offerantur. Et cum omnia, quibus vescimur, secundum suam quodque naturam, in corpus agant humanum; ciborum selectionem, admodum necessariam, assiduo maximoque opere commendandam arbitramur. Quandoquidem corpus humanum compositum magis, quam reliquorum est animantium, quo omnes fere ipsorum, saltem plurium, quoque peragat functiones, necesse est, ut infirmitatibus etiam pluribus obnoxium sit; quo enim corpus magis compositum, eo etiam celerius frangitur. Et insuper, quo major homini cibi potusque eligendi copia fuerit, hoc citius ille ac facilius nubem, quod ajunt, pro Junonegmocitura pro saluberrimis, arripere utique potest.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
