Latin
VIRILLHO OI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 202
Unproofread scanNot analysed yet
Athenaeus celebre recensens CARANI convivium, dicit unicuique convivae integrum Aprum appositum in quadratis lancibus auro praecinctis, argenteis jaculis transfixum. Plutarchus in vita M. ANTONII quoque refert, in ejus culina, coenae tempore, octo fuisse Apros, nec multis convivis paratos; unde Juvenalis: Quanta est gula, quae sibi totos ponit apros! Veteres quippe Romanos luxu omnes, quotque novimus, gentes immane quantum vicisse constat: neque vero tam palato ac gustui placitura, quam potius rariora quaevis &justo carius emta praeoptabant, nihil certe majoris, quam a remotissimis petitum terris, facientes. Hinc itaque Petronius in Satyrico: Ales phastacis petita Colchis, Atque Afrae volucres placent palato, Quod non sunt faciles: at albus Anser, Et pictis Anas renovata pennis Plebejum sapit. Ultimis ab oris Attractus Scarus, atque Aurata Syrtis; Si quid naufragio dedit, probatur Quidquid enim quaeritur, optimum videtur. Magni itaque pretii tum temporis fuit Pavo Samius,