# Amoenitates academicae. Vol. 7 206

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, VIRILLHO OI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/206

Ut, quod res est, paucis dieam, aut omnia me fallunt, aut varia in prandiis cibaria plus hercle prosunt, quam nocent, quemadmodum id fusius jam atque uberius exponam. Quod si ipsam intuemur naturam, omnium facile magistram, hanc in ipsa se VARIETATE jactare, nullo negatio animadvertimus. Illa enim in omnibus mutationis studiosissima est, ac varietatis amica. Hiems & Aestas; Ver & Auctumnus; Diluculum, Meridies ac Vesper alternis semet vicibus excipiunt. Arbores, Herbas, Gramina, Muscos varie & mirifice commixtos cernimus. Insecta, Aves, Pisces, aliaque diversissimi generis ac speciei animantia videmus, Quin & terra ipsa inumeris vestita est speciebus florum, quorum ne unum quidem alteri, sive colorem spectes, sive edorem amoenitatemque cogites, omnino similem judicaveris. Fructus terrae non uno eodemque anni tempore maturescunt. Immo nostra ipsorum aetas, qua animum ac corporis staturam, qua indolem & voluptates, mirum quantum nos variat atque immutat. Enimvero infra lunam omnia, maxima, minima, vicissitudini ac variationi sunt obnoxia. Puerulos videmus totos saepe dies, multo sudore madentes, ludere, & quanquam subinde defatigati fuerint, nulla tamen lassitudo ludos impedit, quum eosdem variare didicerint. Mathematicus vero, qui sua in arte perardua subtilique, calculos subducendo, operose versatur, vespertino tempore perinde lassatus est, ac si totam ad aratrum diem sudasset; scilicet amant etiam alterna Camenae. Scenica Scripta, tristibus ac laetis dulce commixta, per plurimas horas legere, aut recitatas exaudire, quis, quaeso, gravabitur? At vero, ubi Sacerdos concionetur aut Publicus praelegat Professor de certo quodam, utilissimo liceat, argumento, taedium, intra horulae unius alteriusve spatium, multos longe maximum capit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
