# Amoenitates academicae. Vol. 7 208

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, VIRILLHO OI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/208

Hinc est, quod nonnulli e veteribus nostris Medicis optinati sint, Ciborum concoctionem ex ipsorum varietate oriri, aut ab heterogeneis luctam fieri inter Alcalinum & Acidum, aut fermentationem quandam, cibum crassiorem in chylum bonum digerentem, quemadmodum ex farina panem illa digestibilem, sive ex ptisana bonum ac jucundi saporis potum efficit. Nemo fere nescit, nullum plane efficacius dari remedium pueris, chartarum lusui nimium quantum assvetis, quam si per aliquot continuos dies, sine ulla alterius ludi vel otii intercapedine, cum iis ludamus, quo tandem venit, ut ipsos chartarum ita pertaesum sit, ut easdem in posterum ne adspectu quidem suo dignentur. Omne, quidquid in corpus agit humanum, in olfuctum atque gustum agat necesse est, nempe vointilia in cerebrum, quae quidem stimulant, non autem nutriunt: cerebrum enim a corporeo tantum nutritur. Sapida autem, qua Sapida, in corporeum agunt. Verum ea inter Sapida, quae alimenta praebent, humida numerantur ac sicca, acida & pingvia, dulcia denique ac mucilaginosa, non vero amara, non stiptica, non acria, nec denique salsa. Omne profecto nimia dosi & abundantia noxium est, immo vel optimum quodque ac saluberrimum, ita quidem ut in Medieima nihil cuiquam prius sit, nihil antiquius, quam ipsam quidem dosin rite, ut fas est, accurateque pernoscere. Ingerenda certe omnia, secundum suas quodque qualitates sapidas, in solida pariter, atque fluida agunt & nimia portione sanitati corporis non possunt non maxime nocere. Vinum, dulcissimum illud nectar, langvidos atque torpentes, quasi ex orci faucibus excitat; nimia autem dosi suffocat & occidit. Potiora vero alimenta, secundum indolem ipsorum ac qualitatem, leviter jam perstringere, e re esse duximus. AQUOSA. Haec inter numerantur Viridia Olera, Radices, Fructus, uti Poma, Pruna, Melones; &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
