Latin
VIRILLHO OI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 210
Unproofread scanNot analysed yet
STIPTICA, pingvibus contraria, in Diaeta rarius usurpantur, praeter Olivas conditas, Myristicas, eundemque, ac Sicca, fere effectum habent, magis licet obstipantia fuerint. ACIDA, e. g. Lac acidum, Panis acidus &Acidum in quocunque cibo, Vina acida, excitant acidum in primis viis, bilem frangunt, sangvinem resolvunt, corpus frigidum reddunt, dentes cariosos efficiunt, unde Soda, Colica, Hysteria, Hypochondriasis, Melancholia, Arthritis, Calculus, &Scirrhositas Glandularum. AMARA, Acidis opposita, Alcalina, in cibum non transeunt, naturae adversa, uti sunt carnes nimis assatae, aut putredine infectae, quae accendunt sangvinem, phlogoses inducunt, circulationem sangvinis irritant, &Febres putridas facile efficiunt. VISCOSA, uti omnia Farinosa non fermentata, e. g. Pultes, Pisces, Caricae &c. inviscant humores, eorumque tarditatem efficiunt, unde Pituita, Leucophlegmatia, &tarditas totius corporis, Ventriculi Anorexia, morbi etiam Soporosi. SALSA, quorum in Hyperboreis hisce terris major est copia, hmemali praesertim tempore, quum viridia fercula &inemtae dapes, quantum sat est, haud suppetant. Cibaria enim, in primis e regno Animali petita, si diutius conserventur, sale utique condienda sunt. e. g. Carnes salitae, Pisces salsi, Haleces, Gadi, Salmones &c.