# Amoenitates academicae. Vol. 7 210

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, VIRILLHO OI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/210

STIPTICA, pingvibus contraria, in Diaeta rarius usurpantur, praeter Olivas conditas, Myristicas, eundemque, ac Sicca, fere effectum habent, magis licet obstipantia fuerint. ACIDA, e. g. Lac acidum, Panis acidus & Acidum in quocunque cibo, Vina acida, excitant acidum in primis viis, bilem frangunt, sangvinem resolvunt, corpus frigidum reddunt, dentes cariosos efficiunt, unde Soda, Colica, Hysteria, Hypochondriasis, Melancholia, Arthritis, Calculus, & Scirrhositas Glandularum. AMARA, Acidis opposita, Alcalina, in cibum non transeunt, naturae adversa, uti sunt carnes nimis assatae, aut putredine infectae, quae accendunt sangvinem, phlogoses inducunt, circulationem sangvinis irritant, & Febres putridas facile efficiunt. VISCOSA, uti omnia Farinosa non fermentata, e. g. Pultes, Pisces, Caricae &c. inviscant humores, eorumque tarditatem efficiunt, unde Pituita, Leucophlegmatia, & tarditas totius corporis, Ventriculi Anorexia, morbi etiam Soporosi. SALSA, quorum in Hyperboreis hisce terris major est copia, hmemali praesertim tempore, quum viridia fercula & inemtae dapes, quantum sat est, haud suppetant. Cibaria enim, in primis e regno Animali petita, si diutius conserventur, sale utique condienda sunt. e. g. Carnes salitae, Pisces salsi, Haleces, Gadi, Salmones &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
