Latin
CAPUT PRIMVM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quem radices tegendi morem ipsius naturae esse congruentem, ex humulo, qui in Westrogothia solummodo ad radices rupium, lapidumque fracturas sponte crescit, hauriri posse videtur. NICOTIANA Tabacum (Tobak), quae hodie hac ratione coli coepit: per solum pingue semina, nascente veris tempestate, sparguntur, &fenestris aut vitreis aut chartaceis, oleo delibutis, teguntur. Frigore dein nocturno praeterito, in areis elevatis &bene stercoratis disponuntur plantae. Quae dum hic paululum creverint, humantur radices &saepe rigantur. Quum enim delata ex India Occidentali planta haec sit, non mirum, quod frigoris nullo non tempore sit impatiens. CROCUS sativus (Saffran), cujus duplex est varietas: nempe actumnalis, quae in Europa maxime deprehenditur, &vernalis qui illi praestat virtute, sed parvitate pistilli colligendi postponendus. Crocum hunc, quod mirari sane convenit, in Svecia colere nondum inceptum est, si quidem hortos curiosorum exceperis, ubi ob florem venustum ac tempestivum conservatur, cum tamen in maximum lucrum in Oelandia, Gothlandia, Skanoerae &alibi vigere perbelle posset.