Latin
BERVIDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 227
Unproofread scanNot analysed yet
Calidorum ita in apricum prolatis periculis, ne quis judicet, nihil eorum, quae ignis aliquam particulam continent, conducere &admitti debere; necessarium duximus leviter calidorum, seu tepidorum usum opportunum etiam ostendere; idque eo magis, quo certius est, saepius illa negligi, ubi locus illis tamen esset optimus. Optima igitur judicamus moderate calida in illis corporis vitiis, in quibus vel nimia solidarum partium rigiditas &tensio, vel cutis siccitas, vel spissi humores cujuscunque generis, iique tenaces, humectandi, relaxandi &diluendi necessitatem indicant; vel in quibus sordida eluere, aut indurata solvere oportet; atque adeo in febribus facile omnibus k); siti; menstruorum negotio difficili; &alvo tarda; &colicis doloribus; &quae sunt reliqua ejusdem originis mala. Hinc apposite AVICENNA: „Cum fuerit cali„dior aqua, &in jejunio bibita, multoties stomachum „lavobit, &ventrem solvet; eam tamen frequenter bi„bere est male, quia stomachi solvit virtutem; quae ve„ro multum est calefacta, quandoque colicam resolvit, „&ventositates solvit l); &iterum m): particulatim „vero mucum ducit &screatum adjuvat &dolorem o„mnem mitigat, praesertim in praecordiis &intestinis; „ructum movet &flatum provocat urinam &secessum „ducit. Bona etiam est ad concectionem &digestionem „&nutritionem &augmentum; menses ducit; convul„sionibus idonea est; uti etiam pleuritidi &peripneumo"niae. ". Cavendum tamen, ne per calidorum diutius continuatum usum, dum uni malo medemur, aliis, iisque non levioribus, portam pandamus. CAP. ()Fobiont obun se oletris. sesie soilbisonibue subum alvum dueas. In potu dabis aquam calidam &c. monente HIPPOCR. de locis in homine XXXIX. l) Vid. Avic. Oper. Tom. I. Lib. I. Fen. 3. Doctr. 2. m) Idem paulo infra. CAP. II.