Latin
CAPUT SECVNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 23
Unproofread scanNot analysed yet
1. PLANTAE BIENNES, quae altero quovis anno fructum ferunt &pereunt, sunt BRASSICA oleracea (Kal), cujus varietates numerosae sunt. Haec pingui committitur terrae, ubi tenera Chrysomelis saltatoriis vexatur, quae quidem depelli fuligine possunt; translata vero &adultior a Papilionibus Brassicae laeditur. Si deinceps multis annis eandem sortiatur terram &locum, radices nodosae erunt, &capita ipsa contrahuntur, opera quidem Muscae Larvarum. β. B. vtridis (Grönkäl), cura omnium minima egens, &frequentissima rusticis. γ. B. capitata (Hufvud-kal), cujus usus hodie maxime vulgaris est. Tenera transfertur, rarius rigatur &radices humantur. B. sabellica (Winter-käl), hyemem, absque ullo damno, sustinens. B. laciniata (Krus käl), quae rarior hic locorum, frequentior vero in Australibus Provinciis, minori eget cura. B. sabauda (Savoje-kil), maximis in deliciis habita, curam magis assiduam, &terram minime communem, poscens. B. botrytis (Blom-kal), quae sequioribus temporibus in Honoratiorum deliciis esse coepit. Terram requirit haud vulgarem, &semina quolibet anno ab exteris emantur necesse est, quorum quae ex Pensilvania adferuntur, omnium sunt praestantissima. J. B gongylodes (Käl-rabi), quemadmodum vulgares Brassicae, cultu haud difficilis.