# Amoenitates academicae. Vol. 7 236

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ICTU THEHL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/236

ICTU THEHL, QUEM, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit PETRUS C. TILLAEUS, Vestmannus. Vpsaliae 1765. Decembr. 7. Tum eas Diaetae partes, quae de potibus agunt Coffeae & Chocolatae, a commilitonibus quam nuperrime editas, publico vidi non caruisse adplausu, historiolam etiam potus, apud nostrates vulgatissimi, THEAE, loquor, INTUSI, nec antea ab his descripti, mecum statui fore tradendam. Plura de potu Coffeae & Theae, quam de ullo alio, argumento, diversis lingvis exstitisse scripta, licet probe noverim, sed cum scientia haec, quemadmodum omnes ejus partes, omni, qua fieri possit, perspicuitate, adumbrentur, argumenti expostulet, vis, capropter pauca de potu Theae agere in animum induxi, & in hisce de benevolentia pariter ac favore Lectoris, in opusculo hoc excipiendo, me certiorem facere. non eft, quod dubitem. In hocce constitutus negotio, tria potissimum mihi veniunt observanda: Historia, videlicet Theae naturalis ejusque Usus, in foro tam Medico quam communi.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
