# Amoenitates academicae. Vol. 7 24

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT SECVNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/24

Caulis ejus gibbosus in jusculis egregii est usus, quapropter mirum est, quod in Patria non sit vulgatissimus. B. Napobrassica (Rot-kdl), cujus radix crassa est instar Rapae, saepiusque hic obvia. BRASS. Napus (Gottlands Rofwa), faciem gerens Raphani; Radiculae ejus supra terram saepissime crescunt. Haec in arenosis locis magnum haud raro acquirit pondus, & exteri ea, quam nos, frequentius utuntur, licet vera ejus Patria sit Gothlandia Orientalis, nostraeque Rapae longe praestet. BRASS. Rapa (Rosiva), quae primo in hortis, dein in agris, tum vero praecipue in deustis silvis, seri coepit. Quae autem in ejusmodi locis deustis crevit, dulcedine pariter & magnitudine ceteras vincit DAUCUS Cariota (Morot), cui triplex est varietas: Radice alba in pratis sponte crescens: Radice rubra, in hortis curiosorum conspicua; Radice demum flava nobis frequentissima, & per colorem acceptissima. PASTINACA sativa (Palsternacka), verno tempore sapidissima. Ejus cultura minimum exigit laboris, facile enim incrementa capit, hyemis vim facile patitur; & id singulare habet, quod hieme quoque accrescat. APIUM Petroselinum (Persilia), hiemem saepissime perdurans, nisi ea gravior & terra humida fuerit. Bifariam dividi solet, ita ut alterius folia (grön Persilia) saporis conciliandi gratia in jusculis & piscium ferculis adhibeatur; altera vero (Rotpersilia) sicut Pastinaca, qua radicem magis augeatur, & alimentum sapidum item in jusculis praebeat. Novum posterior varietas est inventum, cujus originem exteri Svecis deberi credunt. AP. graveolens (Silleri), quod radice grandescente, potiorem terram & curam, quam praecedens, postulat. Vitiorum solertia, & asotorum audacia, tetram plantam, ut doctae gulae saperet, nobilitavit, nullatenus vero senibus conducit. Hodie frequentissima apud nobiliores, in cellis per hiemem servanda. TRAGOPOGON pratense (Salsofi). Pratis ultro offerentibus, haud difficulter colitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
