# Amoenitates academicae. Vol. 7 244

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, VIII. SUCCEDANEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/244

In speciali etiam opusculo dem onstrare conatur, eandem in Europa crescere Theam, quam tanti pretii ab India ad nos transferri curamus, eamque antea coctam & siccatam, ut omne amarum & olidum extracta sint, eundem non tantum praestare usum, quam Theam genuinam, verum eandem plantam esse asseruit; in hoc vero eum fefellit opinio. Apud Nostrates fuerunt, qui folia Acaciae silvestris seu PRUNI spinosae (Fl. Sv. 432.) pro succedaneo Theae habuerunt, alii folia ORIGANI vulgaris (Fl. Sv. 532.) aquae fervidae infusa, iterumque exsiccata, Theae prorsus esse saporis, asseruerunt; haud ita pridem, natione quidam Norlandus, foliola sumsit Rubi arctici, (Fl. Sv. 448. ) in modum Theae adhibenda; quod vero ut aptissimum, omnium fere mentibus esse inculcavit succedaneum, est Veronica, a Franzio, in opusculo pluries edito, quod Veronicam vocat Theezantem, celebris facta. Nostra VERONICAE officinali (Fl. Sv. 12.) debitum non denego honorem, attamen eam pro potu quotidiano usitatam, nimis esse stipticam & adstringentem contendo; hinc etiam Berolinenses in suis actis merito substituerunt ejus loco VERONICAM Chamaedryn (Fl. Sv. 18.), vel ut illa adhuc meliorem, VERONICAM prostratam, si unquam mos semel receptus ratione & demonstrationibus refelli posset. Hispani Theae loco suum extollunt CHENOPODIUM ambrosioides, eoque frequenter utuntur; Galli quondam commendabant CAPRARIAM bistoram. Illustris Botanicus D. Jussiaeus PRINI glabri seu Apalachines Americanorum infusum. Omnia tamen adhuc in hunc finem frustra fuerunt tentata, orbis nihilo minus suo laetatur Theae infuso, quod non solum ab omnibus in Europa nobilioris conditionis, verum etiam ab infimae sortis hominibus, inter culinaria usurpetur quotidiana, adeo ut tempore & matutino & saepe vespertino ingurgitetur. In Europa autem tantummodo usurpari, ne credas, reliquae enim tres mundi partes ejus non sunt expertes. In tota India orientali, in Africa, ad Caput bonae spei, in America, Mexico, Surinamo, ad plagam mundi septentrionalem Tornoae, immo per totum fere orbem, potus hic est receptissimus. Volentes, nolentes etiam profiteamur, oportet, nullum ex succedaneis adhuc detectis, sapore antecellere Theam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
