Latin
X PROPINATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 247
Unproofread scanNot analysed yet
X PROPINATIO. AQUAE, alterius partis Insusi Theae constitutivae, heic etiam qualitas venit consideranda. Omne calidum, simul humidum, fibras flaccidas reddit &laxiores, ut in omnibus videre licet cataplasmatibus externis. Aquae frigidae usus, ventriculum &viscera corroborat, cibi facit appetentiam, &evacuationes promovet; liquida e contra calidiora, ventriculum debilitant, appetitum prosternunt, excretiones impediunt. Digna sunt Plinii verba, quae afferantur: Nullum, inquit, animal, praeter hominem, calidos sequitur potus, ideoque non naturales sunt. Bruta omnia animantia, Equi, Pecora, Sues, calidis nutriti cibis, ita delumbes fiunt &elumbes, ut vix incedere valeant. Romanae olim gentes, thermopoliis suis ita fuerunt enervatae, ut ab eorum usu abstinendum lege sanxerint. Sed quid testimonio tam longinquo opus? Tabernarum enim Coffeae quotidianos hospites, exsuccos videmus &infirmos. Plura quidem in hac re suppeterent dicenda, quae jam praeterimus, otio nobis facto ab Auctore Dissertationis, sub moderamine Praesidis, de fervidorum &geliderum usu. Unicum tantum addam, Aquam calidam non solum vires magis adimere, verum etiam difficilius e corpore eliminari, si non folia adjicerentur Theae, quae urinam pellerent. Saccharum infuso additum, humores eorumque particulas acriores edulcorat, fibras facit laxiores, magnaque ex parte vim Theae exsiccantem &attenuantem consumit, adeo ut potus cum saccharo haustus, multo sit salubrior. Modus autem, etiam in saccharatis, respiciendus sit, oportet, ne suo modo debilitent.