Latin
XII. MERCATURA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
XII. MERCATURA. Cum apud nos Europaeos jamjam ita obtinuit consvetudo, ut Thea facta sit luxuriae merx, quaestio non amplius erit de effectu &usu illius, mos enim inveteratus rationibus nunquam mutari patitur. Thea, licet a remotissimis Indiis maximo pretio aequirenda, tamen comparabitur, hinc naves a tota Europa quotanis ad Chinam mittuntur, ut foliis Theae, vasis murrhinis &Serico redeant onustae. Recentiori autem aevo, plantationes Mori, &cultura serici in australi Europa tantum ceperunt incrementum, ut tempus olim sit futurum, quo nihili prorsus serici e China egeamus redimendi.