# Amoenitates academicae. Vol. 7 249-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, XII. MERCATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/249-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/249-2

XII. MERCATURA. Cum apud nos Europaeos jamjam ita obtinuit consvetudo, ut Thea facta sit luxuriae merx, quaestio non amplius erit de effectu & usu illius, mos enim inveteratus rationibus nunquam mutari patitur. Thea, licet a remotissimis Indiis maximo pretio aequirenda, tamen comparabitur, hinc naves a tota Europa quotanis ad Chinam mittuntur, ut foliis Theae, vasis murrhinis & Serico redeant onustae. Recentiori autem aevo, plantationes Mori, & cultura serici in australi Europa tantum ceperunt incrementum, ut tempus olim sit futurum, quo nihili prorsus serici e China egeamus redimendi.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
