# Amoenitates academicae. Vol. 7 249

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, X PROPINATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/249

Medici hujus mali causam in nimio Theae usu ponunt, quam non absonam judicent, qui Theae vim debilitandi maximam cum otio conjunctam, perpenderint. In tribus, iisque diversis morbis, Theam noxiam pronunciant Chinenses, in omnibus Ophthalmiis, in Colica & Paralysi. Vir beatae memoriae Boerhavius, malum in Hollandia observavit frequens, apud veteres minus cognitum, quo, aegrotus in oesophago veluti tuberculum sentit duriusculum, continuum; in dissectis cadaveribus, glandulas vidit quasdam obstructas & scirrhosas, quas, ita induratas, nimio adscribit calido potui Theae. Ceterum, in Borborygmis, Anorexia, Cachexia, Hydrope, & reliquis, a fibra debili, morbis exortis, officit. Tabaco apud plurimas nationes tam communiter recepto, in usu etiam esse coepit, quod, orientales gentes fumum Tabaci aperto ore accipientes, infusum Theae superbibant, eum in finem, ut humores, quos evacuavit Tabacum, fluido hoc restituant, qui mos, in morbis contagiosis utilitate non omni carere videtur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
