Latin
CAPUT SECVNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 25
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque miramur, quid ni uberius in hortos illatam hanc herbam inveniamus sapidissimam. SCORZONERA hispanica (Skorzoner-rot), hiemis nostrae facillime patiens. Licet, uti praecedens, praestantissima sit, apud nos tamen minus deprehenditur vulgaris. CAMPANULA Rapunculus (Raponsel). Dulcem etsi &hieme superstitem, nisi in humida &rara terra steterit, radicem habeat; crebrior tamen illius nondum invaluit usus. BETA vulgaris (Rödbeta), quae facillime crescens, hyeme transacta, salva manet. RUMEX Patientia nuper culinis familiaris facta, &more Spinaciae praeparatur. RAPHANUS sativus (Rattika), tripliciter varians, &est vel R. aestivus, anno saepe primo caulescens, vel R. hiemalis, radice extus nigra, rimosa &acriore; vel R. Radicula, radice supra terram eminente. De his praeterea observandum, quod condimenta praebeant, non vero alimenta. ALLIUM sativum (Hwitlök), quod ex satis bulbillis &facile germinat &crescit. ALL. Cepa (Rödlök). Hoc e seminibus prolicitur &adultius transfertur. Muscovitica sive Aegyptia varietas bulbo gaudet, magnitudine Rapam minorem haud raro aequante, qui si in fideliis, aceto refertis, demergatur, &ad tempus ibi condatur, acerbitate deposita, condimentum tribuit pergratum. ALL. Porrum (Purio), quod itidem e seminibus provocatur &transfertur.