# Amoenitates academicae. Vol. 7 25

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT SECVNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/25

Itaque miramur, quid ni uberius in hortos illatam hanc herbam inveniamus sapidissimam. SCORZONERA hispanica (Skorzoner-rot), hiemis nostrae facillime patiens. Licet, uti praecedens, praestantissima sit, apud nos tamen minus deprehenditur vulgaris. CAMPANULA Rapunculus (Raponsel). Dulcem etsi & hieme superstitem, nisi in humida & rara terra steterit, radicem habeat; crebrior tamen illius nondum invaluit usus. BETA vulgaris (Rödbeta), quae facillime crescens, hyeme transacta, salva manet. RUMEX Patientia nuper culinis familiaris facta, & more Spinaciae praeparatur. RAPHANUS sativus (Rattika), tripliciter varians, & est vel R. aestivus, anno saepe primo caulescens, vel R. hiemalis, radice extus nigra, rimosa & acriore; vel R. Radicula, radice supra terram eminente. De his praeterea observandum, quod condimenta praebeant, non vero alimenta. ALLIUM sativum (Hwitlök), quod ex satis bulbillis & facile germinat & crescit. ALL. Cepa (Rödlök). Hoc e seminibus prolicitur & adultius transfertur. Muscovitica sive Aegyptia varietas bulbo gaudet, magnitudine Rapam minorem haud raro aequante, qui si in fideliis, aceto refertis, demergatur, & ad tempus ibi condatur, acerbitate deposita, condimentum tribuit pergratum. ALL. Porrum (Purio), quod itidem e seminibus provocatur & transfertur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
