Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 256
Unproofread scanNot analysed yet
Nucleis torrefactis, contritis supra lapidem concavum calentem igne, adde reliqua, misce triturando &redige in massam; quae in panes secta exsiccetur ultra xv xx dies, quo diutius eo melius. MODUS parandi pro cibo aut potu sequens est: Re Panis Cocholad. 3j. Solve in aquae l. lactis tepidi 3vj &coque donec solutio leniter ebulliat, digere dein supra cineres calidos per quadrantem horae, agitetur ligno versatili, donec in spumam abeat, quam spumam effunde in poculis. Coctio haec despumetur continuo, in vase residuum denuo agitetur, ut in spumam abeat. Ex hisce igitur constat Chocolata partibus, scilicet: rimo nucleis Cacao, qui basis sunt totius compositionis; 2; do siliquis Vanillae, quae praecipuum censentur condimentum; zetio Ambrosiacis quibusdam, Ambra, Moscho. 4eto Aromatibus, Cinnamomo, Caryophyllis, Capsico, cet. quae singula ad propositum brevi sunt subjicienda examini. THEOBROMA (Cacao) foliis integerrimis. Hort. Cliff. 397. ,Spec. Plant. 1100; ubi &synonoma videantur; arbor est, e qua leguntur Cacao fructus. Arboris botanica descriptio, quam unice exaravit PLUMIER in Botanico American.